monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.193 r > 17 > uwbM.p.th.f.68.321 > 4 > 13 > uwbM.p.th.f.68.189 > sluMscr.Dresd.A.145.b.80 > 20 > 27 > sectio 18 > sectio 7 > sectio 9 > bmv294.31 > sectio 19 > sectio 2 > sectio 2 > 4 > uwbM.p.th.f.68.192 > sectio 26 > sectio 4 > > sectio 8 > sectio 7 > sectio 30 > bnf10439.195 r > 35 > csg75.253 > bnfGrec107.311 > ad Romanos, 14 > 46 > 14 > 35 > 15 > 11 > bnf9389.247 > XXIII. CAELIANO ET AGAPITO V̅V̅ · ῙῙ · PATRICIIS THEODERICUS REX. (a. 507|511) > tblHarleyMS1775.18v > sectio 30 > 43
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XLII.De recessu Nili fluminis et rursus accessu. <<<     >>> XLIV.Quemadmodum Flavianus Antiochenum solus acceperit episcopatum.

Cassiodorus, 9, CAPUT XLIII.Quemadmodum caput Ioannis Baptistae Constantinopolim fuerit deportatum.

1 Eodem tempore dicitur delatum Constantinopolim Ioannis Baptistae caput, quod Herodias petiit ab Herode Tetrarcha. Fertur enim inventum caput a monachis Macedonianis, qui primum quidem Hierosolymis habitabant, postea vero Ciliciam migraverunt. Cum enim ante hoc imperium Mardonius maior domus imperialis nuntiasset hoc imperatori, praecepit Valens caput sacrum Constantinopolim deportari. Qua iussione directi, et imponentes illud vehiculo deportabant.
2 Cumque venissent ad locum qui vocatur Pantichium, est enim circa Chalcedonem, nequaquam poterat trahi vehiculum, licet multis plagis burdones affligerentur. Et cum hoc inopinabile videretur universis, et ipsi simul imperatori, sacrum hoc caput recondiderunt in vico appellato Cosilai. Erat enim possessio ipsa Mardonii.
3 Illo siquidem tempore aut Deo, aut ipso propheta monente, in hunc locum usque perductum est. Cumque postea Theodosius imperator has Baptistae reliquias voluisset auferre, solam referunt exstitisse matronam virginem sacram, quae eius custodiam capitis exhibebat. Cui dum saepius imperator non violenter, sed cum lacrymis supplicaret ut eum permitteret sua vota complere: haec putans quia sicut tempore Valentis, etiam tunc non pateretur ulterius Baptista portari, cessit. At imperator amplectens sua purpura thecam in qua caput Baptistae iacebat, eamque portans venit, et ante civitatem Constantinopolitanam recondidit in septimo milliario, ibique magnam et pulcherrimam Deo aedificavit ecclesiam; crebroque deprecatus est matronam, promisitque dona gratissima si reconciliari vellet.
4 Nec passa est, erat enim Macedoniana haeresi violata, licet presbyter Vincentius consectator eius, qui prophetae sepulcrum aequaliter observabat, conversus fuisset, et catholicae communicasset Ecclesiae. Ferunt enim quia coniurationem habeant Macedoniani nunquam se a sua secta recedere. Verum is presbyter, dum ageretur de migratione sacri capitis, apud se definivit, quia si sequeretur Baptista imperatorem, et ipse communicaret ei.
5 Quo facto, conversus est. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 21, p. 737.]
Cassiodorus HOME

bav824.283 bnf1603.198